Title: CARMINA

Author:MARCH AUSIÀS
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
Ausiàs March
(Gandia [?], 1400 - 1459)

CARMINA




*******************



«VT TAURUS...»
«ET UENTOS ET UELA SIMUL MEA UOTA CAPESSUNT,...»
«QUAE MIHI CONTINGENT, IAM FATIS TRADITA LINQUO,...»
«O MISERI, QUOS TERRA TEGIT SUB UULNERE AMORIS,...»
«CONCUSSUS CERUUS NON SIC FONTEM APPETIT IPSUM,...»
«INGENS POENA QUIDEM EST, QUAM UIX DABIT EXCITA LINGUA,...»
«CANTABER AEGROBAT QUI PER GERMANICA RURA...»


********************

















«VT TAURUS...»

Vt taurus deserta petit, fugit undique campos,
eius cum similis cogit adire iuga,
nec redit ipse tamen quin sumat corpore uires
illum ut peruincat qui hunc cito deseruit,
sic a te tandem uel longius ire decebit
uultus uimque meam perdidit inde tuus;
non redeam, donec dimisero corde timorem
aufert qui ui acri gaudia nostra sua.
.


Translated by Vicent Mariner, 1633











«ET UENTOS ET UELA SIMUL MEA UOTA CAPESSUNT,...»

Et uentos et uela simul mea uota capessunt,
dum currunt dubium saepe per aequor iter;
aduerso perflant flatu Boreasque Notusque
atque illis Zephyrus debet inesse in opem
et socio flatu Graecus fluit Aeolus Austro
atque Aquilonis opus uel sine fine terunt,
flatibus ut iunctis trudunt mare fluctibus altum,
ut cuncti reditum conficiantque meum.
bulliet et pelagus ueluti super igne lebetes
et speciem amittet aequoris ipse color
et, quod sub dorso ducet, temnetque premetque,
non ullo uellet uel remanere die;
et magni et parui percurrent aequora pisces
et quaerent nimium concaua saxa sibi
et mare, quo uiuunt fluctu ducente, sequentur,
in terram, ut uiuant, denique desilient.
alta uiatores fundant in sidera uota
ceratasque dabunt numinibus tabulas;
tunc timor educet quidquid uel forte latebit,
quae quis fassus erit, nec quoque uota cadent!
semper eris mecum uel sub discrimine rerum,
uota Deo faciam, qui sibi nos tenuit,
ut minuam nullis uel iam mea corda periclis
et toto praesens uel tibi tempore ero.
mortem autem timeo, ne absim tibi uictus ab illa,
...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    LA REGINA DELLE NIAGARA FALLSTILÙ BLU NON VUOLE PIÙ IL CIUCCIOMIRAIL VIAGGIO DELLA MADREPERLA 3 – L’OMBRA DELLE PIETRE
  • Libri.it
  • Treccani