Title: DE PARTIBUS ORATIONIS ARS MINOR

Author:not available
Subject:LATIN EPIC POETRY & FICTION
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
...aut quantitatis aut
dubitandi aut personalia aut vocandi aut respondendi aut
separandi aut iurandi aut eligendi aut congregandi aut
prohibendi aut eventus aut conparandi. Da adverbia loci.
Vt hic vel ibi, intus vel foris, illic vel inde. Da temporis. Ut
hodie nuper aliquando; numeri, ut semel bis; negandi, ut
non; affirmandi, ut etiam quinni; demonstrandi, ut en ecce;
optandi, ut utinam; hortandi, ut eia; ordinis, ut deinde;
interrogandi, ut cur quare quamobrem; similitudinis, ut quasi
ceu; qualitatis, ut docte pulchre; quantitatis, ut multum
parum; dubitandi, ut forsitan fortasse; personalia, ut mecum
tecum secum nobiscum vobiscum; vocandi, ut heus;
respondendi, ut heu; separandi, ut seorsum; iurandi, ut
edepol, ecastor, hercle, medius fidius; eligendi, ut potius
immo; congregandi, ut simul una; prohibendi, ut ne;
eventus, ut forte fortuitu; conparandi, ut magis vel tam.
Conparatio adverbiorum in quo est? In tribus gradibus
conparationis, positivo conparativo superlativo. Da
adverbium positivi gradus. Vt docte; conparativi, ut
doctius; superlativi, ut doctissime. magis doctius et tam
doctissime non dicimus, quia magis et tam positivo gradui
tantum iungitur, licet veteres dixerint tam magis et quam
magis. Figurae adverbiorum quot sunt? Duae. Quae?
Simplex et conposita, simplex, ut docte prudenter,
conposita, ut indocte inprudenter. adverbia localia vel in
loco sunt vel de loco vel ad locum. sed in loco et de loco
eandem significationem habent, ut intus sum, intus exeo,
foris sum, foris venio. ad locum aliam signi!icationem
habent, ut intro eo, foras eo. de intus autem et de foris sic
non dicimus, quo modo in foras vel ad foras.

DE PARTICIPIO

Participium quid est? Pars orationis partem capiens
nominis, partem verbi; nominis genera et casus, verbi
tempora et significationes, utriusque numerum et figuram.
Participio quot accidunt? Sex. Quae? Genus casus tempus
significatio numerus figura. Genera participiorum quot sunt?
Quattuor. Quae? Masculinum, ut hic lectus, femininum, ut
haec ...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    ITALY AROUND 1900MOVIES OF THE 1950NYT EXPLORER. ROAD, RAIL & TRAILTHEUERDANK. THE EPIC OF THE LAST KNIGHT
  • Libri.it
  • Treccani