HORATIUS

Orazio (Quinto Orazio Flacco) (65 - 8 a.C.)



Horatius Venosae, in parva urbe Lucaniae natus est anno 65 a.Ch.n. Origine libertina, tamen discipulus fuit grammatici Orbilii, qui plagis Odysseam eum coegit discere, ut ipse in suis operis narrat. Fautor factionis Bruti, Philippensi pugnae interfuit. Romam regressus, per aliquot annos prope famem duravit, dum rei publicae administrationem ingressus est. Magni ponderis fuit illi primum amicitia Vergili, quo familiariter uti coepit, dum Epodos et Sermones componebat. Deinde in gregem Maecenatis intravit, a quo parvum praedium dono accepit in Sabina quo maxime gavisus est. Augusti aestimator, semper recusavit, praeter in carminibus, ne imperatorem celebraret. Vixit in agello suo, longe a muneribus publicis, usque ad octavum annum a.Ch.n., paulo post Maecenatis mortem. Scripsit: Oepodes vel Iambos , opus variis metris, imitatione graeca, in quo vitia hominum aspero animo vituperat; Sermones, versibus herois, animo satirico compositi, ubi se ipsum fingit et modum vivendi proponit in moderatione positum; Carmina, Romae exemplum maximum lyricae poematis, elegantia et suavia propter limae laborem; Epistulas, opus ubi argumenta Sermonum renovat, sed animo acriore.


links:
 - Orazio, il poeta dell'arte di vivere
  • Libri.it

    PAPÀ HA PERSO LA TESTALA GRANDE FAME DEI SETTE ORSI NANI – LE MIRABOLANTI AVVENTURE DEI SETTE ORSI NANIGLI UCCELLI vol. 2CIOPILOPI MARZO 2024 – SULLA MORTE E SULLA VITA
  • Libri.it
  • Treccani