Title: EPISTULAE

Author:SULPICIA
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
Sulpicia

Epistulae



***************



epistula I

tandem venit amor, qualem texisse pudori
quam nudasse alicui sit mihi fama magis.
exorata meis illum Cytherea Camenis
attulit in nostrum deposuitque sinum.
exsolvit promissa Venus: mea gaudia narret,
dicetur siquis non habuisse sua.
non ego signatis quicquam mandare tabellis,
ne legat id nemo quam meus ante, velim,
sed peccasse iuvat, vultus componere famae
taedet: cum digno digna fuisse ferar.



epistula II

invisus natalis adest, qui rure molesto
et sine Cerintho tristis agendus erit.
dulcius urbe quid est? an villa sit apta puellae
atque Arretino frigidus amnis agro?
iam, nimium Messalla mei studiose, quiescas,
+neu+ tempestivae saepe propinque, viae.
hic animum sensusque meos abducta relinquo,
arbitrio quamvis non sinis esse meo.



epistula III

scis iter ex animo sublatum triste puellae?
natali Romae iam licet esse suo.
omnibus ille dies nobis natalis agatur,
qui nec opinanti nunc tibi forte venit.



epistula IV

gratum est, securus multum quod iam tibi de me
permittis, subito ne male inepta cadam.
sit tibi cura togae potior pressumque quasillo
scortum quam Servi filia Sulpicia:
solliciti sunt pro nobis, quibus illa dolori est,
ne cedam ignoto, maxima causa, toro.



epistula V

estne tibi, Cerinthe, tuae pia cura puellae,
quod mea nunc vexat corpora fessa calor?
a ego non aliter tristes evincere morbos
optarim, quam te si quoque velle putem.
at mihi quid prosit morbos evincere, si tu
nostra potes lento pectore ferre mala?



epistula VI

ne tibi sim, mea lux, aeque iam fervida cura
ac videor paucos ante fuisse dies,
si quicquam tota commisi stulta iuventa,
cuius me fatear paenituisse magis,
hesterna quam te solum quod nocte reliqui,
ardorem cupiens dissimulare meum.

...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    IL BRUTTO ANATROCOSOIL RIPOSINOIL CIMITERO DELLE PAROLE DOLCIAMICHE PER LA VITA - Nuova edizione
  • Libri.it
  • Treccani