Title: ECLOGAE

Author:NEMESIANUS
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
M. Aurelius Olympius Nemesianus

Eclogae



*************************



ECLOGA I


THYMOETHAS
"Dum fiscella tibi fluviali, Tityre, iunco
texitur et raucis immunia rura cicadis,
incipe, si quod habes gracili sub harundine carmen
compositum. Nam te calamos inflare labello
Pan docuit versuque bonus tibi favit Apollo.
Incipe, dum salices haedi, dum gramina vaccae
detondent, viridique greges permittere campo
dum ros et primi suadet clementia solis.

TITYRVS
Hos annos canamque comam, vicine Thymoeta,
tu iuvenis carusque deis in carmina cogis?
Diximus et calamis versus cantavimus olim,
dum secura hilares aetas ludebat amores.
Nunc album caput et veneres tepuere sub annis;
iam mea ruricolae dependet fistula Fauno.
Te nunc rura sonant; nuper nam carmine victor
risisti calamos et dissona flamina Mopsi
iudice me: mecum senior Meliboeus utrumque
audierat laudesque tuas sublime ferebat.
Quem nunc emeritae permensum tempora vitae
secreti pars orbis habet mundusque piorum.
Quare age, si qua tibi Meliboei gratia vivit,
dicat honoratos praedulcis tibia manes.

THYMOETAS
Et parere decet iussis et grata iubentur.
Namque fuit dignus senior, quem carmine Phoebus,
Pan calamis, fidibus Linus aut Oeagrius Orpheus
concinerent totque acta viri laudesque sonarent.
Sed quia tu nostrae laudem deposcis avenae,
accipe quae super haec cerasus, quam cernis ad amnem
continet, inciso servans mea carmina libro.

TITYRVS
Dic age; sed nobis ne vento garrula pinus
obstrepat, has ulmos potius fagosque petamus.

THYMOETAS
Hic cantare libet: virides nam subicit herbas
mollis ager lateque tacet nemus omne; quieti
aspice ut ecce procul decerpant gramina tauri
Omniparens aether et rerum causa, liquores,
corporis et genetrix tellus, vitalis et aer,
accipite hos cantus atque haec nostro Meliboeo
mittite, si sentire datur post fata quietis.
Nam si sublimes animae caelestia templa
sidereasque colunt sedes mundoque fruuntur,
tu nostros adverte modos, quos ipse benigno
pectore fovisti, quos tu, Meliboee, probasti.
Longa tibi cunctisque diu spectata senectus
felicesque anni nostrique novissimus aevi
circulus ...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    LILLI E MOSTROPUPAZZOLO 2GLI INSETTI vol. 3BIANCO E NEROPOLLICINO
  • Libri.it
  • Treccani