Title: APOLOGI CENTUM

Author:ALBERTI LEON BATTISTA
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
Leonis Baptistae Alberti

Apologi Centum

Leo Baptista Albertus Francisco Mariscalco. S.p.d.

Si quis tibi dono dederit poma centum praecoqua, ea tu animo accipies ingrato? Qui item rosas centum selectas et odoratas dederit, tametsi rosae multae unde vis tibi suppeditent, munus id ne tibi erit ingratum? Ego tibi apologos centum mitto, non eos quidem eiusmodi, ut ex aliqua apologorum multitudine optimos esse delectos dicas, sed tales ut eos, veluti novos et praematuros ex nostris hortis litterariis fructus, apud te fore acceptos non desperem. Qui, si fortassis tibi subobscuriores aliquo in loco videbuntur, dabis veniam huic nostrae, cui vehementer studuimus, brevitati. Siquidem, ut aiunt, ferme nusquam in dicendo fuit brevitas non obscura, et apologos quam brevissimos esse oportere censui, sed quom ita perbreves sint, ut, si eos iterum atque iterum relegas, non multum taedii afferent; peto abs te non dedigneris paulo adhibito studio eos velle cognoscere, qui quidem cogniti, ut arbitror, delectabunt. Vale.

Leo Baptista Albertus Aesopo scriptori vetustissimo. S.p.d.

Quom latinos tuum ingenium in conscribendis fabulis maiorem in modum admirari atque merito divinum praedicare intelligerem, ego qui hos centum apologos, iuro tibi per sanctissimum nomen posteritatis, paucis admodum diebus edidissem, tuum, quid de re censeas, iudicium intelligere vehementer optabam. Quaeso dic quid sentias. Vale.

Aesopus Leoni Baptistae Alberto. S.p.d.

Qui dixerit apud Italos non esse ingenia, quantum videre licet, fallitur; fateor tamen eam ingenii gloriam paucis mortalibus obtigisse. Te vero, etsi ridiculus sis, non iniuria diligerent, sed invidi sunt. Vale.

Leonis Baptistae Alberti Apologi Centum.

I Aegre ferebat pila caedi alapis pervolvique luto et nullo posse loco consistere; incundi contra subsidere continue ictibus acerbum erat. Cum homine iccirco egere ut, posteaquam esset eiusmodi rebus veluti deus qui varias posset elargiri formas, incudem in pilam pilamque in incudem verteret. "Hae res - inquit homo - vobis non conveniunt. ...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    MIRABIANCO E NEROEDMONDO E LA SUA CUCCIALA SIRENETTA
  • Libri.it
  • Treccani