Title: ACHILLEIS

Author:STATIUS
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
P. Papinius Statius

Achilleis



*******************



STATII ACHILLEIS

LIBER PRIMVS


Magnanimum Aeaciden formidatamque Tonanti
progeniem et patrio vetitam succedere caelo,
diva, refer. quamquam acta viri multum inclita cantu
Maeonio, sed plura vacant: nos ire per omnem
(sic amor est) heroa velis Scyroque latentem
Dulichia proferre tuba nec in Hectore tracto
sistere, sed tota iuvenem deducere Troia.
tu modo, si veterem digno deplevimus haustu,
da fontes mihi, Phoebe, novos ac fronde secunda
necte comas: neque enim Aonium nemus advena pulso
nec mea nunc primis augescunt tempora vittis.
scit Dircaeus ager meque inter prisca parentum
nomina cumque suo numerant Amphione Thebae.
At tu, quem longe primum stupet Itala virtus
Graiaque, cui geminae florent vatumque ducumque
certatim laurus (olim dolet altera vinci),
da veniam ac trepidum patere hoc sudare parumper
pulvere. te longo necdum fidente paratu
molimur magnusque tibi praeludit Achilles.
Solverat Oebalio classem de litore pastor
Dardanus incautas blande populatus Amyclas
plenaque materni referens praesagia somni
culpatum relegebat iter, qua condita ponto
fluctibus invisis iam Nereis imperat Helle;
cum Thetis Idaeos heu numquam vana parentum
auguria! expavit vitreo sub gurgite remos.
nec mora, et undosis turba comitante sororum
prosiluit thalamis: fervent coeuntia Phrixi
litora et angustum dominas non explicat aequor.
Illa ubi discusso primum subit aera ponto,
"me petit haec, mihi classis" ait "funesta minatur,
agnosco monitus et Protea vera locutum.
ecce novam Priamo facibus de puppe levatis
fert Bellona nurum: video iam mille carinis
Ionium Aegaeumque premi; nec sufficit, omnis
quod plaga Graiugenum tumidis coniurat Atridis:
iam pelago terrisque meus quaeretur Achilles,
et volet ipse sequi. quid enim cunabula parvo
Pelion et torvi commisimus antra magistri?
Illic, ni fallor, Lapitharum proelia ludit
improbus et patria iam se metitur in hasta.
o dolor, o seri materno in corde timores!
non potui infelix, cum primum gurgite nostro
Rhoeteae cecidere trabes, attollere magnum
aequor et incesti ...
Page: 1
 

Others Books from the author..

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    LA GRANDE FAME DEI SETTE ORSI NANI – LE MIRABOLANTI AVVENTURE DEI SETTE ORSI NANIMARINABIANCO E NEROKINTSUGI
  • Libri.it
  • Treccani