Title: SILVAE

Author:STATIUS
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
Statius

Silvae



********************



P. PAPINII STATII SILVAE


LIBER PRIMVS


STATIVS STELLAE SVO SALVTEM

Diu multumque dubitavi, Stella iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte et voluisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo profugissent, congregatos ipse dimitterem. Quid enim opus erat hos quoque auctoritate editionis onerari, quo adhuc pro Thebaide mea, quamvis me reliquerit, timeo? sed et Culicem legimus et Batrachomyomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit. Quid quod et serum erat continere, cum illa vos certe quorum honori data sunt haberetis? sed apud ceteros necesse est multum illis pereat ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam celeritatis. Nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus effusa. Quam timeo ne verum istuc versus quoque ipsi de se probent! Primus libellus sacrosanctum habet testem, sumendum enim erat "a Iove principium." Centum hos versus, quos in ecum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die quam dedicaverat opus tradere ausus sum. "Potuisti illud" dicet aliquis "et ante vidisse." Respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamium tuum quod mihi iniunxeras scis biduo scriptum (audacter mehercules, sed ter centum tamen hexametros habet). At fortasse tu pro collega mentieris. Manilius certe Vopiscus, vir eruditissimus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari villam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. Sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri. Nam Claudi Etrusci testimonium domonnun est, qui balneolum a me intra moram cenae recepit. In fine sunt kalendae Decembres, quibus utique creditur; noctem enim illam felicissimam et voluptatibus publicis inexpertam ...


I. ECVS MAXIMVS DOMITIANI IMP.

Quae superimposito moles geminata colosso
stat Latium complexa forum? caelone peractum
fluxit opus? ...
Page: 1
 

Others Books from the author..

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    PAPÀ HA PERSO LA TESTACHI HA RUBATO LE UOVA DI MIMOSA?GLI INSETTI vol. 2LA GALLINA
  • Libri.it
  • Treccani