Title: POMPEIUS MAGNUS ET EIUS MILES

Author:FEDRO
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
FEDRO
Pompeius Magnus et eius miles

Quam difficile sit homines nosse
Magni Pompei miles vasti corporis
Fracte loquendo et ambulando molliter
Famam cinaedi traxerat certissimam.
Hic insidiatus nocte iumentis ducis,
Cum veste et auro et magno argenti pondere
Avertit mulos. Factum rumor dissipat;
Arguitur miles, rapitur in praetorium.
Tum Magnus: "Quid ais? tune me, commilito,
Spoliare es ausus?" Ille continuo exscreat
Sibi in sinistram et sputum digitis dissipat.
"Sic, imperator, oculi exstillescant mei,
Si vidi aut tetigi". Tum vir animi simplicis
Id dedecus castrorum propelli iubet,
Nec cadere in illum credit tantam audaciam.
Breve tempus intercessit, et fidens manu
Unum e Romanis provocabat barbarus.
Sibi quisque metuit; primi mussitant duces.
Tandem cinaedus habitu, sed Mars viribus,
Adit sedentem pro tribunali ducem,
Et voce molli: "Licet?" Enimvero eici
Virum ut in re atroci Magnus stomachans imperat.
Tum quidam senior ex amicis principis:
"Hunc ego committi satius fortunae arbitror,
In quo iactura levis est, quam fortem virum,
Qui casu victus temeritatis te arguat".
Assensit Magnus et permisit militi
Prodire contra; qui mirante exercitu,
Dicto celerius hostis abscidit caput
Victorque rediit. His tunc Pompeius super:
"Corona, miles, equidem te dono libens,
Quia vindicasti laudem Romani imperi;
Sed exstillescant oculi sic" inquit "mei",
Turpe illud imitans ius iurandum militis,
"Nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas".

...
Page: 1
 

Others Books from the author..

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    MIRATILÙ BLU VUOLE BENE AL SUO PAPÀBIANCO E NEROGLI INSETTI vol. 2
  • Libri.it
  • Treccani