Title: Vulpes et draco

Author:FEDRO
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
FEDRO
Vulpes et draco

Vulpes, cubile fodiens, dum terram eruit
Agitque pluris altius cuniculos,
Pervenit ad draconis speluncam ultimam,
Custodiebat qui thesauros abditos.
Hunc simul aspexit: "Oro ut imprudentiae
Des primum veniam; deinde si pulchre vides,
Quam non conveniens aurum sit vitae meae,
Respondeas clementer. Quem fructum capis
Hoc ex labore, quodve tantum est praemium
Ut careas somno et aevum in tenebris exigas?"
"Nullum" inquit ille "verum hoc ab summo mihi
Iove attributum est". "Ergo nec sumis tibi
Nec ulli donas quicquam?" "Sic fatis placet".
"Nolo irascaris, libere si dixero:
Dis est iratis natus, qui est similis tibi".
Abiturus illuc, quo priores abierunt,
Quid mente caeca miserum torques spiritum?
Tibi dico, avare, gaudium heredis tui,
Qui ture superos, ipsum te fraudas cibo,
Qui tristis audis musicum citharae sonum,
Quem tibiarum macerat iucunditas,
Obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt,
Qui dum quadrantes aggeras patrimonio
Caelum fatigas sordido periurio,
Qui circumcidis omnem impensam funeri
Libitina ne quid de tuo faciat lucri.

...
Page: 1
 

Others Books from the author..

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    TILÙ BLU VUOLE BENE AL SUO PAPÀGLI INSETTI vol. 3MIRACIOPILOPI MARZO 2024 – SULLA MORTE E SULLA VITA
  • Libri.it
  • Treccani