Title: AESOPUS ET SERVUS PROFUGUS

Author:FEDRO
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
FEDRO
Aesopus et servus profugus
Non esse malo addendum malum.

Servus profugiens dominum naturae asperae,
Aesopo occurrit notus e vicinia.
"Quid tu confusus?"-"Dicam tibi clare, pater,
Hoc namque es dignus appellari nomine,
Tuto querela quia apud te deponitur.
Plagae supersunt, desunt mihi cibaria;
Subinde ad villam mittor sine viatico.
Domi si cenat, totis persto noctibus,
Sive est vocatus, iaceo ad lucem in semita.
Emerui libertatem, canus servio.
Ullius essem culpae mihi si conscius,
Aequo animo ferrem; numquam sum factus satur
Et super infelix saevum patior dominium.
Has propter causas et quas longum est promere,
Abire destinavi quo tulerint pedes".
"Ergo" inquit "audi: cum mali nil feceris,
Haec experiris, ut refers, incommoda;
Quid si peccaris? quae te passurum putas?"
Tali consilio est a fuga deterritus.

...
Page: 1
 

Others Books from the author..

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    N. 224 CHRISTIAN KEREZ (2015-2024) MONOGRAFIAGLI UCCELLI vol. 2IL RIPOSINOEDMONDO E LA SUA CUCCIA
  • Libri.it
  • Treccani