Title: EPIGRAMMATA - LIBER 08

Author:MARTIALIS
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
M. Valerius Martialis

Epigrammata



******************



M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER VIII


IMPERATORI DOMITIANO CAESARI AVGVSTO GERMANICO DACICO VALERIVS MARTIALIS S. 1. Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu famam, id est uitam, dedisti, tibi supplicant; et, puto, propter hoc legentur. 2. Hic tamen, qui operis nostri octauus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur. 3. Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum materia successerat: quam quidem subinde aliqua iocorum mixtura uariare temptauimus, ne caelesti uerecundiae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint quam nos satiare, omnis uersus ingereret. 4. Quamuis autem epigrammata a seuerissimis quoque et summae fortunae uiris ita scripta sint ut mimicam uerborum licentiam adfectasse uideantur, ego tamen illis non permisi tam lasciui loqui quam solent. 5 Cum pars libri et maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alligata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione lustratos accedere ad templa debere. 6. Quod ut custoditurum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine profiteri breuissimo placuit epigrammate.


VIII. 1

Laurigeros domini, liber, intrature penates
disce uerecundo sanctius ore loqui.
Nuda recede Venus; non est tuus iste libellus:
tu mihi, tu Pallas Caesariana, ueni.


VIII. 2

Fastorum genitor parensque lanus
uictorem modo cum uideret Histri,
tot uultus sibi non satis putauit
optauitque oculos habere plures,
et lingua pariter locutus omni
terrarum domino deoque rerum
promisit Pyliam quater senectam.
Addas, Iane pater, tuam rogamus.


VIII. 3

"Quinque satis fuerant: nam sex septemue libelli
est nimium: quid adhuc ludere, Musa, iuuat?
Sit pudor et finis: iam plus nihil addere nobis
fama potest: teritur noster ubique liber;
et cum rupta situ Messallae saxa iacebunt
altaque cum Licini marmora puluis erunt,
me tamen ora legent et secum plurimus hospes
ad patrias sedes carmina nostra feret."
Finieram, cum sic respondit nona sororum,
cui coma et unguento sordida uestis erat:
"Tune potes dulcis, ingrate, relinquere nugas?
...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    TILÙ BLU NON VUOLE PIÙ IL CIUCCIOMIRAIL RE CHE VALEVA 4,50€ TILÙ BLU VUOLE BENE ALLA SUA MAMMA
  • Libri.it
  • Treccani