Title: EPIGRAMMATA - LIBER 02

Author:MARTIALIS
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
Martialis

M. Valerius Martialis

Epigrammata



******************



M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER II


Valerius Martialis Deciano suo sal.

'Quid nobis' inquis 'cum epistola? parum enim tibi praestamus, si legimus
epigrammata? quid hic porro dicturus es quod non possis uersibus dicere?
Video quare tragoedia aut comoedia epistolam accipiant, quibus pro se loqui non
licet: epigrammata curione non egent et contenta sunt sua, id est mala, lingua:
in quacumque pagina uisum est, epistolam faciunt. Noli ergo, si tibi uidetur,
rem facere ridiculam et in toga saltantis inducere personam. Denique uideris
an te delectet contra retiarium ferula. Ego inter illos sedeo qui protinus
reclamant.' Puto me hercules, Deciane, uerum dicis. Quid si scias cum qua
et quam longa epistola negotium fueris habiturus? Itaque quod exigis fiat.
Debebunt tibi si qui in hunc librum inciderint, quod ad primam paginam non lassi
peruenient.


II. 1

Ter centena quidem poteras epigrammata ferre,
sed quis te ferret perlegeretque, liber?
At nunc succincti quae sint bona disce libelli.
Hoc primum est, breuior quod mihi charta perit;
deinde, quod haec una peragit librarius hora,
nec tantum nugis seruiet ille meis;
tertia res haec est, quod si cui forte legeris,
sis licet usque malus, non odiosus eris.
Te conuiua leget mixto quincunce, sed ante
incipiat positus quam tepuisse calix.
Esse tibi tanta cautus breuitate uideris?
Ei mihi, quam multis sic quoque longus eris!


II. 2

Creta dedit magnum, maius dedit Africa nomen,
Scipio quod uictor quodque Metellus habet;
nobilius domito tribuit Germania Rheno,
et puer hoc dignus nomine, Caesar, eras.
Frater Idumaeos meruit cum patre triumphos:
quae datur ex Chattis laurea, tota tua est.


II. 3

Sexte, nihil debes, nil debes, Sexte, fatemur:
debet enim, si quis soluere, Sexte, potest.


II. 4

O quam blandus es, Ammiane, matri!
quam blanda est tibi mater, Ammiane!
Fratrem te uocat et soror uocatur.
Cur uos ...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    LINETTE – COMPAGNO DI GIARDINOGLI UCCELLI vol. 2I DUDÙ VANNO A SCUOLA?POLLICINO
  • Libri.it
  • Treccani