Title: EPIGRAMMATA - LIBER 12

Author:MARTIALIS
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
M. Valerius Martialis

Epigrammata - liber XII



******************




M. VALERI MARTIALIS EPIGRAMMATON LIBER XII



Valerius Martialis Prisco suo S.
Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae; quo absolvenda
non esset inter illas quoque urbicas occupationes, quibus facilius consequimur,
ut molesti potius, quam ut officiosi esse videamur; nedum in hac provinciali
solitudine, ubi nisi etiam intemperanter studemus, et sine solacio et sine
excusatione secessimus. Accipe ergo rationem. In qua hoc maximum et primum est,
quod civitatis aures, quibus adsueveram, quaero et videor mihi in alieno foro
litigare; si quid est enim, quod in libellis meis placeat, dictavit auditor:
illam iudiciorum subtilitatem, illud materiarum ingenium, bibliothecas, theatra,
convictus, in quibus studere se voluptates non sentiunt, ad summam omnium illa,
quae delicati reliquimus, desideramus quasi destituti. Accedit his municipalium
robigo dentium et iudici loco livor, et unus aut alter mali, in pusillo loco
multi; adversus quod difficile est habere cotidie bonum stomachum: ne mireris
igitur abiecta ab indignante quae a gestiente fieri solebant. Ne quid tamen et
advenienti tibi ab urbe et exigenti negarem--cui non refero gratiam, si tantum
ea praesto quae possum--, imperavi mihi, quod indulgere consueram, et studui
paucissimis diebus, ut familiarissimas mihi aures tuas exciperem adventoria sua.
Tu velim ista, quae tantum apud te non periclitantur, diligenter aestimare et
excutere non graveris; et, quod tibi difficillimum est, de nugis nostris iudices
nitore seposito, ne Romam, si ita decreveris, non Hispaniensem librum mittamus,
sed Hispanum.



I

Retia dum cessant latratoresque Molossi
Et non invento silva quiescit apro,
Otia, Prisce, brevi poteris donare libello.
Hora nec aestiva est nec tibi tota perit.



II

Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas,
Ibis, io, Romam nunc peregrine liber
Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis,
Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
Non tamen hospes eris, nec iam potes advena dici,
Cuius habet fratres tot ...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it