Title: AETNA

Author:APPENDIX VERGILIANA
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
Appendix Vergiliana


AETNA


Aetna mihi ruptique cavis fornacibus ignes
et quae tam fortes volvant incendia causae,
quid fremat interius, quid raucos torqueat aestus,
carmen erit. dexter venias mihi, carminis auctor,
seu te Cynthos habet seu Delo gratior Hyla,
seu tibi Dodona potior, tecumque faventes
in nova Pierio properent a fonte sorores
vota: per insolitum Phoebo duce tutius itur.
Aurea securi quis nescit saecula regis,
cum domitis nemo Cererem iactaret in arvis
venturisque malas prohiberet fructibus herbas,
annua sed saturae complerent horrea messes,
ipse suo flueret Bacchus pede mellaque lentis
penderent foliis et pingui Pallas oliva
secretos amnis ageret (tum gratia ruris;
non cessit cuiquam melius sua tempora nosse)?
ultima quis tacuit iuvenum certamina Colchos?
quis non Argolico deflevit Pergamon igni,
impositam et tristi natorum funere mensam
aversumve diem sparsumve in semina dentem?
quis non periurae doluit mendacia puppis,
desertam vacuo Minoida litore questus,
quidquid et antiquum? iactata est fabula: carmen
fortius, ignotas molimur pectore curas.
qui tanto motus operi, quae causa perennis
explicet in denso flammas et trudat ab imo
ingenti sonitu moles et proxima quaeque
ignibus irriguis urat, mens carminis haec est.
Principio ne quem capiat fallacia vatum
sedes esse dei tumidisque e faucibus ignem
Volcani ruere et clausis resonare cavernis
festinantis opus. non est tam sordida divis
cura neque extremas ius est demittere in artes
sidera; subducto regnant sublimia caelo
illa neque artificum curant tractare laborem.
Discrepat a prima facies haec altera vatum:
illis Cyclopas memorant fornacibus usos,
cum super incudem numerosa in verbera fortes
horrendum magno quaterent sub pondere fulmen
armarentque Iovem: turpe et sine pignore carmen.
Proxima vivaces Aetnaei verticis ignes
impia sollicitat Phlegraeis fabula castris.
temptavere (nefas!) olim detrudere mundo
sidera captivique Iovis transferre Gigantes
imperium et victo leges imponere caelo.
his natura sua est alvo tenus; ima per orbes
squameus intortos sinuat vestigia ...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    PAPÀ HA PERSO LA TESTAIL VIAGGIO DELLA MADREPERLA 3 – L’OMBRA DELLE PIETRECIOPILOPI MARZO 2024 – SULLA MORTE E SULLA VITAGLI INSETTI vol. 2
  • Libri.it
  • Treccani