Title: ELEGIAE IN MAECENATEM

Author:APPENDIX VERGILIANA
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
Appendix Vergiliana


Elegiae in Maecenatem

I.

Defleram iuvenis tristi modo carmine fata;
sunt etiam merito carmina danda seni.
ut iuvenis deflendus enim tam candidus et tam
longius annoso vivere dignus avo.
inreligata ratis, numquam defessa carina,
it redit in vastos semper onusta lacus;
illa rapit iuvenes prima florente iuventa,
non oblita tamen +sed repetitque+ senes.
nec mihi, Maecenas, tecum fuit usus amici:
Lollius hoc ergo conciliavit opus.
foedus erat vobis nam propter Caesaris arma,
Caesaris et similem propter in arma fidem.
regis eras, Etrusce, genus: tu Caesaris almi
dextera, Romanae tu vigil Urbis eras.
omnia cum posses tanto tam carus amico,
te sensit nemo posse nocere tamen.
Pallade cum docta Phoebus donaverat artes:
tu decus et laudes huius et huius eras.
+vincit vulgares, vincit beryllus harenas,
litore in extremo quas simul unda movet.
quod discinctus eras, animo quoque, carpitur unum:
diluis hoc nimia simplicitate tua.
sic illi vixere quibus fuit aurea Virgo,
quae bene praecinctos postmodo pulsa fugit.
livide, quid tandem tunicae nocuere solutae
aut tibi ventosi quid nocuere sinus?
num minus Urbis erat custos et Caesaris obses,
num tibi non tutas fecit in Urbe vias?
nocte sub obscura quis te spoliavit amantem,
quis tetigit ferro durior ipse latus?
maius erat potuisse tamen nec velle triumphos,
maior res magnis abstinuisse fuit.
maluit umbrosam quercum nymphasque cadentes
paucaque pomosi iugera certa soli;
Pieridas Phoebumque colens in mollibus hortis
sederat argutas garrulus inter aves.
+marmora minaei+ vincent monumenta libelli:
vivitur ingenio, cetera mortis erunt.
quid faceret? defunctus erat, comes integer idem,
miles et Augusti fortiter usque pius.
illum piscosi viderunt saxa Pelori
ignibus hostilis reddere ligna ratis;
pulvere in Emathio fortem videre Philippi:
quam nunc ille tener tam gravis hostis erat.
cum freta Niliacae texerunt lata carinae,
fortis erat circa, fortis et ante ducem,
militis Eoi fugientia terga secutus,
territus ad Nili ...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    DINO PARK vol. 2TILÙ BLU NON VUOLE PIÙ IL CIUCCIOTILÙ BLU VUOLE BENE ALLA SUA MAMMALA REGINA DELLE NIAGARA FALLS
  • Libri.it
  • Treccani