Title: DE ROSIS NASCENTIBUS

Author:APPENDIX VERGILIANA
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
Appendix Vergiliana


De rosis nascentibus


Ver erat et blando mordentia frigora sensu
spirabat croceo mane revecta dies.
strictior Eoos praecesserat aura iugales,
aestiferum suadens anticipare diem.
errabam riguis per quadrua compita in hortis,
maturo cupiens me vegetare die.
vidi concretas per gramina flexa pruinas
pendere aut holerum stare cacuminibus,
caulibus et patulis teretes conludere guttas
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
vidi Paestano gaudere rosaria cultu
exoriente novo roscida Lucifero.
rara pruinosis canebat gemma frutectis
ad primi radios interitura die.
ambigeres raperetne rosis Aurora ruborem
an daret et flores tingeret orta dies.
ros unus, color unus, et unum mane duorum:
sideris et floris nam domina una Venus.
forsan et unus odor: sed celsior ille per auras
difflatur, spirat proximus iste magis.
communis Paphie dea sideris et dea floris
praecipit unius muricis esse habitum.
momentum intererat quo se nascentia florum
germina comparibus dividerent spatiis.
haec viret angusto foliorum tecta galero,
hanc tenui filo purpura rubra notat,
haec aperit primi fastigia celsa obelisci,
mucronem absolvens purpurei capitis.
vertice collectos illa exinuabat amictus,
iam meditans foliis se numerare suis.
nec mora: ridentis calathi patefecit honorem,
prodens inclusi stamina densa croci.
haec, modo quae toto rutilaverat igne comarum,
pallida conlapsis deseritur foliis.
mirabar celerem fugitiva aetate rapinam,
et dum nascuntur consenuisse rosas.
ecce et defluxit rutili coma punica floris
dum loquor, et tellus tecta rubore micat.
tot species tantosque ortus variosque novatus
una dies aperit, conficit ipsa dies.
conquerimur, Natura, brevis quod gratia florum:
ostentata oculis ilico dona rapis.
quam longa una dies, aetas tam longa rosarum,
quas pubescentes iuncta senecta premit.
quam modo nascentem rutilus conspexit Eoos,
hanc rediens sero vespere vidit anum.
sed bene quod paucis licet interitura diebus
succedens aevum prorogat ipsa suum.
collige, virgo, rosas dum flos novus et nova pubes,
et memor esto aevum sic properare tuum.

...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    CHI HA RUBATO LE UOVA DI MIMOSA?ICOSACHI E CAPPUCCETTO GIALLO CON LE STRISCE CATARIFRANGENTIDINO PARK vol. 2EDMONDO E LA SUA CUCCIA
  • Libri.it
  • Treccani