Title: CULEX

Author:APPENDIX VERGILIANA
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
Appendix Vergiliana


Culex


Lusimus, Octavi, gracili modulante Thalia
atque ut araneoli tenuem formavimus orsum;
lusimus: haec propter culicis sint carmina docta,
omnis et historiae per ludum consonet ordo
notitiaeque ducum voces, licet invidus adsit.
quisquis erit culpare iocos musamque paratus,
pondere vel culicis levior famaque feretur.
posterius graviore sono tibi musa loquetur
nostra, dabunt cum securos mihi tempora fructus,
ut tibi digna tuo poliantur carmina sensu.
Latonae magnique Iovis decus, aurea proles,
Phoebus erit nostri princeps et carminis auctor
et recinente lyra fautor, sive educat illum
Arna Chimaeraeo Xanthi perfusa liquore
seu decus Asteriae seu qua Parnasia rupes
hinc atque hinc patula praepandit cornua fronte
Castaliaeque sonans liquido pede labitur unda.
quare, Pierii laticis decus, ite, sorores
Naides, et celebrate deum ludente chorea.
et tu, sancta Pales, ad quam ventura recurrunt
agrestum bona fetura - sit cura tenentis
aerios nemorum cultus silvasque virentes:
te cultrice vagus saltus feror inter et antra.
Et tu, cui meritis oritur fiducia chartis,
Octavi venerande, meis adlabere coeptis,
sancte puer, tibi namque canit non pagina bellum
triste Iovis ponitque [canit non pagina bellum]
Phlegra, Giganteo sparsa est quae sanguine tellus,
nec Centaureos Lapithas compellit in enses;
urit Ericthonias Oriens non ignibus arces,
non perfossus Athos nec magno vincula ponto
iacta meo quaerent iam sera volumine famam,
non Hellespontus pedibus pulsatus equorum,
Graecia cum timuit venientis undique Persas -
mollia sed tenui decurrens carmina versu
viribus apta suis Phoebo duce ludere gaudet.
hoc tibi, sancte puer; memorabilis et tibi certet
gloria perpetuum lucens mansura per aevum,
et tibi sede pia maneat locus, et tibi sospes
debita felices memoretur vita per annos,
grata bonis lucens. sed nos ad coepta feramur.
Igneus aetherias iam sol penetrabat in arces
candidaque aurato quatiebat lumina curru,
crinibus et roseis tenebras Aurora fugarat:
propulit e stabulis ad pabula laeta capellas
pastor et excelsi montis ...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    DINO PARK vol. 2IL CIMITERO DELLE PAROLE DOLCISOLVEIG. UNA VICHINGA NELLA TERRA DEGLI IROCHESITILÙ BLU VUOLE BENE AL SUO PAPÀ
  • Libri.it
  • Treccani