Title: DIRAE

Author:APPENDIX VERGILIANA
Subject:POETRY
Source:
Download book:
Words Statistic:words statics
 

Number of words for page:
Appendix Vergiliana


Dirae


Battare, cycneas repetamus carmine voces:
divisas iterum sedes et rura canamus,
rura quibus diras indiximus, impia vota.
ante lupos rapient haedi, vituli ante leones,
delphini fugient pisces, aquilae ante columbas
et conversa retro rerum discordia gliscet -
multa prius fient quam non mea libera avena:
montibus et silvis dicam tua facta, Lycurge.
Impia Trinacriae sterilescant gaudia vobis
nec fecunda, senis nostri felicia rura,
semina parturiant segetes, non pascua colles,
non arbusta novas fruges, non pampinus uvas,
ipsae non silvae frondes, non flumina montes.
rursus et hoc iterum repetamus, Battare, carmen:
effetas Cereris sulcis condatis avenas,
pallida flavescant aestu sitientia prata,
immatura cadant ramis pendentia mala,
desint et silvis frondes et fontibus umor,
nec desit nostris devotum carmen avenis.
haec Veneris vario florentia serta decore,
purpureo campos quae pingunt verna colore
(hinc aurae dulces, hinc suavis spiritus agri),
mutent pestiferos aestus et taetra venena;
dulcia non oculis, non auribus ulla ferantur.
sic precor, et nostris superent haec carmina votis:
+ludimus+ et multum nostris cantata libellis,
optima silvarum, formosis densa virectis,
+tondemus+ virides umbras, nec laeta comantis
iactabis mollis ramos inflantibus auris
(nec mihi saepe meum resonabit, Battare, carmen),
militis impia cum succedet dextera ferro
formosaeque cadent umbrae, formosior illis
ipsa cades, veteris domini felicia ligna -
nequiquam: nostris potius devota libellis
ignibus aetheriis flagrabit. Iuppiter (ipse
Iuppiter hanc aluit), cinis haec tibi fiat oportet.
Thraecis tum Boreae spirent immania vires,
Eurus agat mixtam furva caligine nubem,
Africus immineat nimbis minitantibus imbrem,
cum tu, cyaneo resplendens aethere, silva,
non iterum dices crebro +tua lydia dixti.
vicinas flammae rapiant ex ordine vitis,
pascantur segetes, diffusis ignibus auras
transvolet, arboribus coniungat et ardor aristas.
pertica qua nostros metata est impia agellos,
qua nostri fines olim, cinis omnia fiat.
sic precor, et nostris superent haec carmina votis:
undae, quae vestris pulsatis litora lymphis,
litora, ...
Page: 1
 

Help

  • Select one or more words an get availables translation in Logos Dictionary.
  • Set the number of words for each page an refresh the content.
  • Go to begin of the document
  • Go to previous page
  • Go to next page
  • Go to the end of document
  • Libri.it

    AMICHE PER LA VITA - Nuova edizioneIL VIAGGIO DELLA MADREPERLA 3 – L’OMBRA DELLE PIETREN. 225 MACÍAS PEREDO (2014-2024) MONOGRAFIACHI HA RUBATO LE UOVA DI MIMOSA?
  • Libri.it
  • Treccani